|
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
Scroll
down to find: Overview, Study Guide, Segmented
Prose Text, and Grammar Comments
The story of The Swan and The Crab is adapted from the Liber Kalilae et Dimnae. You can read some background information about the origins of the Kalila-wa-Dimna tradition in this background page about the Hitopadesha (another book in the Kalila-wa-Dimna tradition). You might also want to look at the Kalilag and Damnag article at wikipedia. |
Use
this Study Guide to
organize your learning activities.
| Dictum est quod quidam cignus habitabat apud stagna multitudinem piscium habentia, et exsenivit et ob senectutem piscari non poterat. |
piscari: complementary infinitive with poterat |
| Unde fame coactus abiit in montana, et cum ascendisset, tristis et humiliatus, obviavit cancro. |
coactus...abiit: participle plus verb ascendisset: subjunctive with cum
|
| Et ait cigno cancer: Quare apparuisti mihi tristis et demissus? Et cignus respondit: Tristem decet me esse et dimissum. |
esse: complementary infinitive, with decet (and accusative subject me) |
| Primo quod mansi a pueritia mea in his stagnis copiose nutritus ex multitudine piscium ibi manentium, |
![]() |
| et hodie vidi duos piscatores adinvicem loquentes et capientes consilium qualiter omnes pisces de ipsis stagnis capiant. |
capiant: subjunctive in indirect question |
| Audiens haec cancer cucurrit et annuntiavit piscibus. |
audiens...cucurrit: participle
plus verb (the crab heard... and ran...) |
| Pisces vero venerunt ad cignum et rogaverunt eum dicentes: Ecce opus habemus et de consilio tuo indigemus, nam vir sapientissimus debet consiliari cum inimico suo; quandoque consilium utrique auxiliatur. |
vero: postpositive rogaverunt...dicentes: participle
plus verb consiliari: complementary infinitive with debet |
| Ait cignus: Non enim est aliud consilium nisi ut recedamus hinc; scio enim alia loca stagnosa, valde magna et ad ambulandum fortissima. |
enim: postpositive recedamus: subjunctive with ut
|
| Dicunt illi: Transfer nos ad locum illum. |
|
| Et cignus respondit: Dubito, antequam vos omnes transferam, piscatores venient, sed tamen pro posse meo incipiam. |
transferam: subjunctive with ante...quam posse: infinitive is used as a noun ("my power") tamen: postpositive |
| Et incepit ducere unoquoque die quosdam de piscibus ad ripam montis et eos ibi comedere; |
ducere...comedere: complementary infinitives with incepit |
| reliqui vero pisces putabant ut illi ducerentur ad locum promissum. |
reliqui...pisces: split phrase ducerentur: subjunctive with ut |
| Quodam vero die cancer rogavit cignum ut portaret eum ad illum locum sicuti unum de illis piscibus. |
quodam...die: split
phrase |
| Quem capiens cignus duxit eum ad ripam montis ubi pisces comedebat, volens eum comedere. |
quem: relative pronoun, with antecedent cancer capiens...duxit: participle
plus verb comedere: complementary infinitive with volens |
| Videns autem cancer spinas piscium quos comederat, existimavit se subiturum malam mortem. |
videns...existimavit: participle
plus verb quos: relative pronoun, with antecedent piscium subiturum (esse): infinitive in indirect statement (introduced by existimavit, subject se) |
| Dixit intra se: Si cigno me subiugavero, moriar; si cum eo luctatus fuero et vicerit me, mortuus ero. |
![]() |
|
Melius est autem honorifice mori quam inhonorifice vivere. Et subito eum apprehendens in gutture necavit cignum. |
autem: postpositive mori...vivere: infinitives as nouns apprehendens...necavit: participle
plus verb |
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |