BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Camelus et Leo

 Comments? Questions? Suggestions?

Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments

The story of The Camel and The Lion is adapted from the Liber Kalilae et Dimnae.

You can read some background information about the origins of the Kalila-wa-Dimna tradition in this background page about the Hitopadesha (another book in the Kalila-wa-Dimna tradition). You might also want to look at the Kalilag and Damnag article at wikipedia.

   Use this Study Guide to organize your learning activities.

Dicitur quod
leo quidam erat
in quadam amoena foresta
iuxta quam
erat via parva.

quam: relative pronoun, antecedent is foresta

Et erant ibi
tres ferae

se adinvicem multum diligentes,
scilicet
lupus, corvus et ursus.
Contigit autem
ut negotiatores
quodam tempore
illic transirent
quorum camelus unus
ibi remansit.

autem: postpositive

transirent: subjunctive with ut

quorum: relative pronoun, antecedent negotiatores

 

Qui
ingrediens ad leonem
adoravit eum
et annuntiavit ei omnia
de se.

qui: relative pronoun, antecedent is camelus

ingrediens...adoravit: participle plus verb
(he approaches... and did obeisance...)

Dixit ei leo:
Si vis
in curia mea conversari,
concedimus tibi pacem
et diu vives
sine cogitatione
et omnibus diebus vitae tuae
eris in tranquillitate.
Et mansit ibi camelus.

conversari: complementary infinitive with vis

Una autem die
exiens leo ad venandum
obviavit elephanti
et cum eo pugnans fortiter
leo vulneratus est
et reversus iacebat
occupatus in infirmitate,
non valens se movere
de uno loco
ad alium
.

autem: postpositive

una...die: split phrase

pugnans...vulneratus est : participle plus verb
(he fought... and was wounded)

reversus...iacebat: participle plus verb
(he came back... and lay there...)

movere: complementary infinitive with valens

Defecerunt sibi cibaria
et leo famescens
dixit feris:
Ut puto,
derelicti sumus.

famescens...dixit: participle plus verb
(he became hungry... and said...)

Responderunt ei:
Nos quidem
de nobis ipsis
possumus cogitare;

quidem: postpositive

cogitare: complementary infinitive with possumus

sed tamen
de te

maximum habemus dolorem
et non possumus
invenire viam
qualiter tibi auxiliaremur,
etiamsi
nos ipsos laedere
deberemus.

tamen: postpositive
maximum...dolorem: split phrase

invenire: complementary infinitive with possumus
auxiliaremur: subjunctive in indirect question, introduced by qualiter

laedere: complementary infinitive with deberemus
deberemus: subjunctive in conditional statement

Dixit leo:
De fidelitate vestra
certus sum;
sed per diversa loca
segregatim pergite:
forsitan vobis et nobis
necessaria invenietis.
Illi autem
hoc audientes
abierunt
et consiliati sunt inter se,

autem: postpositive

audientes...abierunt: participle plus verb
(they listened... and went away...)

et corvus
sociis suis
dixit:
Quid est
inter nos et camelum
herbis pascentem
et alterius naturae?

alterius naturae: genitive of description

Sed si bonum vobis videtur,
dividamus camelum a nobis
et demus eum leoni
ad comedendum.
dividamus...demus: hortatory subjunctives
Ait lupus:
Durum est
hoc dicere leoni
prae multis promissionibus
ab eo camelo factis.

dicere: infinitive as noun

Ait corvus:
Manete vos hic;
ego vadam ad leonem.

hic: with a long i = adverb

ego: emphatic use of nominative pronoun

Et
ut vidit eum
leo dixit:
Forte invenisti aliquid
aut paenituit te ire?

ut: temporal meaning of "as" ("as soon as")

ire: complementary infinitive with paenituit (although you can also think of this infinitive as the subject of the verb)

Respondit corvus:
Quomodo me paenituit,
cum sim paratus
pro te mori?

sim paratus: subjunctive with cum

mori: complementary infinitive with sim paratus

Sed si placet te
nos audire,
libenter refocillamus te.
audire: complementary infinitive with placet (although you can also think of this infinitive as the subject of the verb)
Leo dixit:
Quomodo?
Corvus ait:
Comede camelum
qui inter nos conversatur.

qui: relative pronoun, antecedent is camelum

Et leo furibundus ait:
De pravitate et crudelitate
tui corporis
haec procedunt.
 
An nescis pacta
et conventiones
quas cum camelo feci?

an: introduces a question

quas: relative pronoun, antecedent is conventiones

Non debes mihi talia dicere,
cum mihi imperiale non sit.
dicere: complementary infinitive with debes
sit: subjunctive with cum
Ait corvus:
O imperator,
recte iudicasti;
iudicasti = iudicavisti
sed expedit unam animam dare
pro tota domo
et domum pro civitate
et civitatem pro provincia
et provinciam pro regno.
dare: complementary infinitive with expedit (although you can also think of this infinitive as the subject of the verb)
Et tu et nos hodie debilitamur
in instanti necessitate,
et nos inveniemus tibi viam
qualiter a nemine reprehendaris.
reprehendaris: subjunctive in indirect question, introduced by qualiter
Et haec dicens
rediit ad socios
et annuntiavit eis
quae dixerat leoni
et quae ab ipso audierat.

dicens...rediit: participle plus verb
(he spoke... and he returned...)

quae: relative pronoun without stated antecedent (neuter plural: (the words) which...)

Et illi
talem intellectum invenerunt
ut communiter omnes veniant
cum camelo
ad leonem,

veniant: subjunctive with ut

 

ut unusquisque offerat se leoni
in cibum,
et unus pro altero respondebit
excepto camelo.

offerat: subjunctive with ut

excepto camelo: ablative absolute

Et sic venerunt ad leonem
et ait corvus:
Prorsus, o imperator,
videmus te
infirmitate gravatum
et fame occupatum,
et nos
bonis tuis factis
fortunati sumus
et ego non habeo
quid offeram tibi
nisi memetipsum:
rogo te,
comede me.

offeram: potential subjunctive

 

Responderunt alii:
Quiesce,
quia es parvus corpore
et non talis abundans.
corpore: ablative of description ("small in body")
Et ursus dixit:
O imperator,
ego ero hodie
tibi cibus sufficiens.
Respondit lupus:
Sile et tu,
nam fetens est corpus tuum
et cibus indecens;
et tu: adverbial use of et
ego autem
ad haec paratus sum
et voluntarius.
autem: postpositive
Et ait corvus:
Quid est hoc?
Faciat imperator de vobis
quid voluerit.

faciat: jussive subjunctive

voluerit: subjunctive with indirect question introduced by quid

Existimans camelus
oportere
respondere sicut alii
ait:
O imperator,
ego sum
in carnibus
abundans
et cibus dulcis
cupienti.

oportere: infinitive in indirect statement introduced by existimans

respondere: complementary infinitive with oportere (although you can also think of this infinitive as the subject of the verb)

Et omnes
una voce dixerunt:
O camele,
vere bene dixisti.
Et occidentes
diviserunt eum.

occidentes...diviserunt: participle plus verb
(they killed... and divided...)


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.