|
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
Scroll
down to find: Overview, Study Guide, Verse, Audio, Segmented
Prose Text, and Grammar Comments
The story of The Eagle is a poem written by Theobaldus. It is written in elegiac couplets - with rhyme in the pentameter! You can find this poem, Theobaldus: De Aquila, along with other poems by Theobaldus, at the Corpus Scriptorum Latinorum website. In addition to this poem, you can read a prose account of the Aquila (drawing on the Physiologus tradition) here in the Legenda. For more information about eagles, including other legends and proverbs about eagles, visit the Aquila in the Zoo. You can also visit the Eagle page at the bestiary.ca website for a discussion in English, bibliography and other useful references. |
Use
this Study
Guide to organize your learning activities.
Here is the poem in verse form:
Esse ferunt aquilam super omne volatile primam,
Quae se sic renovat, quando senecta gravat.
Fons ubi sit, quaerit, qui nunquam surgere desit.
It super hunc caelo fitque propinqua Deo.
Tunc sibi sol ambas accendit fervidus alas
Et minuit grandes alleviatque graves.
Tunc quoque caligo consumitur igne propinquo,
Quam confert oculis vita vetusta suis.
Mox ruit et fontis liquidis se mergit in undis,
Utque cadit nido, sic nova fit subito.
Est autem rostrum, quo carpitur esca, retortum :
Vix valet ex aliquo sumere pauca cibo;
Sed feriens petram vel mordens, ut solet, escam
Atterit obliquum: sic capit inde cibum.
Est homo peccatis, quae sunt ab origine matris,
Qualis adest aquila, sed renovatur ita :
Nubes transcendit solisque incendia sentit
Mundum cum pompis despiciendo suis.
Fit novus in Christo ter mersus gurgite vivo
(De se 'Sum vivus fons' ait ille pius);
Os terit obliquum per verba precantia Christum
(Quod Christus petra sit, firmat apostolus id);
Iam novus est panem super omnia mella suavem
(Panis id est Christus, fit sine morte cibus).
The following version puts the words in a more prose-like order so that it will be easier for you to read:
| Esse ferunt aquilam super omne volatile primam, |
esse: infinitive in indirect statement (introduced by ferunt, subject is aquilam - predicate is primam) |
| quae se sic renovat, quando senecta gravat: |
quae: relative pronoun, antecedent is aquilam |
| fons ubi sit quaerit qui nunquam surgere desit; |
sit: subjunctive
in indirect question, introduced by ubi |
| it super hunc caelo fitque propinqua Deo. |
|
| Tunc sibi sol ambas accendit fervidus alas et minuit grandes alleviatque graves. |
sol...fervidus: split
phrase note the highly poetic word order: grandes = alas grandes |
| Tunc quoque caligo consumitur igne propinquo, quam confert oculis vita vetusta suis. |
quam: relative pronoun, antecedent is caligo oculis...suis: split phrase |
| Mox ruit et fontis liquidis se mergit in undis, utque cadit nido, sic nova fit subito. |
fontis liquidis in undis: split phrase |
| Est autem rostrum, quo carpitur esca, retortum: vix valet ex aliquo sumere pauca cibo; |
autem: postpositive quo: relative pronoun, antecedent is rostrum est...retortum: split
phrase sumere: complementary infinitive with valet |
| sed feriens petram vel mordens, ut solet, escam atterit obliquum: sic capit inde cibum. |
atterit = atterit rostrum |
| Est homo peccatis, quae sunt ab origine matris, qualis adest aquila, sed renovatur ita: |
quae: relative pronoun, antecedent is peccatis est homo peccatis...qualis adest aquila: |
| nubes transcendit solisque incendia sentit, mundum cum pompis despiciendo suis. |
mundum: object of despiciendo |
| Fit novus in Christo ter mersus gurgite vivo |
|
| (de se "Sum vivus fons" ait ille pius); |
|
| os terit obliquum per verba precantia Christum |
|
| (quod Christus petra sit, firmat apostolus id); |
id: serves as the antecedent of quod ("the apostle affirms [the fact] that...") |
| iam novus, est panem super omnia mella suavem |
est: this is from the verb edo, esse - to eat (with a long "e" - êst)
|
| (panis, id est Christus, fit sine morte cibus). |
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |