1001. Latrunculorum Ludus Cum luditur latrunculorum proeliis, rex et regina, pedites et equites, quisque loco suo et ordine munia varia obeunt. At ubi bello ludicro finis impositus est, omnes una capsa promiscue conduntur. Vices humanas vita variat, mors aequat.