1000. Pauperis Asinus et Dolium Vir quidam pauper, cui praeter vini dolium et asinum nihil erat, filiam unicam cuidam spoponderat adolescenti, paulum nescio quid pollicitus dotis, quam ex vini et asini pretio (constituerat enim haec venumdare) contrahere posse arbitrabatur. Sed sequenti nocte qua sponsalia facta sunt, asinus obiit et, inter moriendum, fracto calcibus dolio, vinum effudit. Fabula indicat nullam in rebus caducis spem habendam.