998. Dives et Pauper, Iter Facientes Dives cum paupere iter faciebat. Ille sumptuosam togam gerebat; hic laceris vestibus membra induerat. Latrones in illos subito incidunt. Divitem gladiis occidunt, et veste spoliant. Pauperem interea neglegunt; nihil enim habet.