996. Divitiae et Homines Duo Quidam, inopia perditus, statuit mori. Laqueum aere quod superfuit paravit, collo alligavit, et clavum semirutae domus parieti fixit, unde pendens litteram longam ex se faceret. At cum paries, ponderi sustinendo impar, in ruinam propensus foret, ultro secutus est et magnam auri copiam simul effudit. Ille, qui iam cogitaret nihil praeter nigras Erebi umbras, ubi se videt sic deiectum et illaesum, nodo tenaci se eximit, laqueum abiicit, munus fortunae oblatum recolligit, et lares suos repetit, gravis onere dulci. Interea, avarus qui hunc ipsum thesaurum ibidem locaverat advenit et, damno cognito, victus et exterritus ait, “Heu! An feram meos amores mihi sublatos fuisse vivamque? Quid prodest misero vivere?” Visoque laqueo, se suspendit et perit.