995. Dives et Vidua Quidam dives multas habuit vaccas, et erat quaedam vidua eidem proxima, unam tantummodo habens vaccam pinguem; quam dives ille concupiscens ait servo suo, “Ecce vidua illa pinguissimam habet vaccam, vade et adduc mihi illam.” Qui, praeceptum domini sui faciens, domino suo illam adduxit; qui iussit eam interfici, quia pinguis erat, fecitque partem decoqui, partemque assari, et ad prandium suum deferri. Sed, primo morsello inde assumpto suffocatus, ille dives interiit.