993. Dives et Praeficae Dives quidam, duas filias habens, altera earum defuncta, praeficas mercede conduxit. Tum vero altera sic matrem alloquitur, “Heu nos miseras, quae flere nescimus, cum nobis tale infortunium contigerit. Hae vero, licet nulla nobis necessitate coniunctae, sic vehementer pectora tundunt ac lugent.” Cui mater “Ne mireris, filia,” respondit, “si tam flebiliter istae lamentantur; id enim nummorum causa tantummodo faciunt.”