992. Dives et Lyra Eius Graeculus olim lyram optimam coemerat, unde sonos suaves elicere didicerat. Ex nervis autem bubulis, quibus omnis lyrae suavitas bene canora vigebat, unus demum attritus rumpitur ac perit. Quod damnum ille ut reparet ad novam et inusitatam viam sibi recurrendum putat: sibi in sinu plaudens, nervum ruptum amovet et, amens, chordam reponit argenteam. At mox paenituit, namque plane contigit ut lyra priorem symphoniam amitteret.