991. Divitiae et Simulacrum Sacrum Quidam, domi suae, consecrata nescio cuius divi lignea statua, colere hanc et sertis ornare assidue solebat et petere ab hac divitias et opes. Sed hoc cum frustra longo tempore fecisset (non modo enim non augebatur res ipsius, sed etiam diminuebatur), iratus tandem, apprehensum pedibus simulacrum terrae inflixit. Illiso autem forte in saxum capite effractoque, magna vis auri effunditur quod in eo fuerat inclusum. Hoc colligens, ille “Magna est,” inquit, “perversitas tua, dive, qui venerantem te neglexeris et affligentem ditaveris.”