989. Divitiae Regis Rex erat dives et potens valde, quem cum quidam miraretur et felicem diceret, rex sapiens illum sedere fecit in loco valde eminenti, super cathedram quae minabatur ruinam, magnumque ignem subtus cathedram accendi fecit et gladium cum filo tenui super caput sedentis suspendi. Cumque fecisset apponi copiosa et delicata cibaria, dixit ei ut comederet. At ille, “Quomodo comedere possem, cum in summo periculo sim constitutus et semper timeam ruinam?” Cui rex ait, “Et ego in maiori periculo sum constitutus, in cathedra ruinosa residens, timens gladium divinae sententiae et ignem gehennae. Quare ergo tu dixisti me felicem?”