987. Avarus et Aureorum Sacculus Vir quidam avarus, qui ingentem aureorum acervum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum nummorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus voluptatem esset allaturus. Cui sacculus “Heredibus,” inquit, “tuis qui nummos a te tanto sudore quaesitos in scortis et conviviis profundent, et daemonibus qui animam tuam aeternis suppliciis mancipabunt.” Haec indicat fabula stultissimum esse in iis laborare quae aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.