986. Avarus, Ignis Repertor Qui primus ignem reperit, vivido splendore eius captus, in sinus suos illum recondidisse fertur ne cum ceteris hominibus tanti boni vim communicare cogeretur. At ignis, sic reconditus, amatoris sui viscera sensim peredit. Fabella notat avari pectori vitium; simul indicat ipsi quam noxiae sint opes.