985. Avarus et Invidus Avarus et invidus orabant Iovem; Apollo mittitur ut eorum votis satisfiat. Qui utrique dat liberam optandi facultatem, hac conditione ut quodcumque alter petiisset, alter idipsum acciperet duplicatum. Haeret diu avarus petitque non pauca, et duplum accepit socius. Invidus tandem hoc petivit ut ipse uno privetur oculo, laetus socium mulctandum esse utroque. Avaritiam nihil satiare potest, at invidia nihil est dementius quae, dummodo alteri noceat, sibimetipsi imprecatur malum.