983. Avarus Agros Custodiens Vir quidam extremae avaritiae emit praedia admodum feracia et omni fructiferarum arborum genere referta, quae priori domino amplissimos fructus reddebant quamvis immunita essent et cunctis viatoribus pervia. Ratus igitur novus dominus, si melius coleret et diligentius custodiret, uberiores fructus se inde capturum. Optime colere coepit et densis vepribus et parietibus clausit custodesque diligentes apposuit. Verum post hanc diligentem custodiam agri parum fructus illi reddebant. Consultus autem Deus unde hoc accidisset, ita respondit: Ipse mali tanti cavsa es, qvi sepibvs agros parietibvsqve arctis obstrvctos vndiqve servas; mvlta dedi qvondam, qvia mvlti mvlta petebant; vni servit ager tibi nvnc, cvr tanta reqviris? Fabula indicat liberali viro Deum multa largiri, quo multorum indigentia valeat subvenire.