982. Avara et Gallina Vidua habebat avem, quae ei quotidie unum pareret ovum. Largius ergo istam incepit alere, existimans fore ut, abundantius nutrita, duo pareret ova. Avis contra, nimiis alimentis facta obesior, ne unum quidem, ut antea, eniti potuit ovum. Qui maiora concupiscunt, parva quae possident saepissime solent amittere.