980. Avarus et Montes Aurei Cum audiisset quidam esse in India montes aureos, summo cum labore et per ingentia pericula illuc contendit. Quo cum tandem pervenisset, reperit obsideri illos, et custodiri aurum a gryphibus et montes esse inaccessos. Deplorans igitur iter tempusque perditum, et se afflictum ambulando, ita cum dolore et labore aliquanto magis molesto quam accessionis fuerat, inanis domum revertitur. Imprudentes saepe appetunt ea, quibus neque potiri neque frui possunt.