979. Avarus et Leo Aureus Timidus una et avarus, leone aureo reperto, seipsum sic alloquebatur, “Quis modo sim nescio, et quid agam ignoro, ita sum mente animoque deiectus. Hinc me auri copia, hinc timor rapit. Quae fors igitur, quisve deorum aureum leonem effinxit? At nunc meus animus in praesentia sibi ipsi adversatur. Amat enim aurum sed metuit, ne auro insidiae subsint. O Fortuna, quae te mihi praebes, neque frui permittis! O iniucundus thesaurus! O inutilis gratia deorum! Quomodo nunc utar? Quid consilii capiam? Profecto domum abibo, domesticos accersam, quorum numero et auxilio fretus hanc auri massam hinc asportabo, ac simul procul spectator ero.”