978. Zoilus Zoilus “canis rhetoricus” nominatus est. Erat is talis: barbam promissam alebat, caput usque ad cutem radebat, pallium supra genua pendebat, studiosus male loquendi, ferendis litibus operam sedulo dabat; contumeliosus denique et ad reprehensiones proclivis erat miser ille. Et cum rogaret ab eo quidam eruditus vir, quamobrem omnibus male loqueretur, “Quoniam,” inquit, “male facere cum velim, non possum.”