977. Annon et Aves Annon Carthaginensis prae nimio fastu, noluit intra hominum septa permanere, sed praestantiorem de se famam evulgare statuit quam natura, quam sortitus erat, pateretur. Itaque plurimas aves ad perdiscendas cantiones idoneas coemit, et in tenebris obscuroque aluit, solumque unam cantilenam eas docuit, “ANNON EST DEUS.” Quae cum haec una dumtaxat audita voce, eam complexae essent consuetudinem, aliam alio in diversas plagas dimisit, arbitratus hoc avium carmen de se vulgatum iri. At illae semel alis solutae, libertatemque adeptae, et ad consuetum sibi victum reversae naturalem cantum ediderunt, et avium modulationes recoluerunt, longo vale Annoni doctrinaeque, qua in servitute fuerant imbutae, dicto.