975. Iactatores Duo, Atheniensis et Thebanus Civis Atheniensis cum Thebano cive viam carpebat communiter et, ut fit, confabulabatur. Sermoque cum flueret, ad heroas usque delapsus est, prolixum quidem cetero argumentum, nec necessarium. Tandem Thebanus natum Alcmenae hominum maximum et nunc deorum quoque esse praedicabat. Qui autem Athenis oriundus multo praestantiorem Theseum fuisse reponebat, cum sortem vere divinam esset sortitus, servilem Hercules. Et ita locutus vincebat; disertus enim fuit rhetor. Alter vero, non aequa, quippe Boeotus, oratoriae concertationis arte pollens, rude Musa dixit, “Desine. Vincis. Igitur nobis Theseus irascatur, Atheniensibus Hercules.”