973. Iactator et Aesopus Cum Aesopus sophus Phryx forte vidisset victorem gymnici certaminis iactantiorem, interrogavit an adversarius plus nervis valuisset. Ille ait, “Ne istud dixeris; multo maiores vires meae fuere. “Stulte,” inquit, “quod decus meruisti ergo, si tu fortior minus valentem vicisti? Ferendus esses, si diceres te arte eum superasse qui te melior viribus esset.”