972. Senex et Cani Tincti Quidam aetate provectus venit Lacedaemonem. Cum vero et alias turgeret superbia, et senectutis suae eum puderet, canos occulere conabatur tinctura. Itaque cum in conspectum Lacedaemoniorum prodisset, ostenso tali capite, exposuit quorum gratia venerat. Consurgens itaque rex Lacedaemoniorum, “Quid,” inquit, “hic sani diceret, qui non animum tantum gerit mendacem, sed etiam caput?”