970. Calvi Duo et Pecten Calvus forte pectinem invenit in trivio. Accessit alter, aeque pilis defectus. “Heia,” inquit, “in commune quodcumque est lucri!” Ille praedam ostendit et adiecit simul, “Superum voluntas favit; sed Fato invido carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus.” Quem spes delusit, huic querela convenit.