969. Iuvenis et Vir Senex Vir decrepitae senectutis irridebatur a iuvene quodam ut delirus quod arbores insereret, quarum non esset poma visurus. Cui senex “Nec tu,” inquit, “ex iis, quas nunc inserere paras, fructus fortasse decerpes.” Nec mora; iuvenis ex arbore, quam surculos decerpturus ascenderat, ruens collum fregit. Fabula indicat mortem omni aetati esse communem.