968. Adolescens Piger Cum adolescentis pigritiam culparent socii quod tamdiu in lecto maneret, ridens respondit, “Adsunt enim mihi mane, cum expergiscor, duae muliebri habitu vestitae, Industria et Pigritia. Quarum altera surgere hortatur et aliquid operis facere neque diem in lecto terere; altera, priorem increpans, quiescendum inquit et propter frigus in lecto permanendum neque semper laborandum. Dum hae inter se diu disputant, ego, aequus iudex, audio disputantes. Hinc fit ut surgam tardius, litis finem exspectans.”