967. Pueruli Duo Fratres Natura et communis vitae usus fratres duos puerulos amore mutuo coniunxerat. Unus amborum forte tentatus est levi brevique morbo; venam tamen secari oportuit, sic medico iubente. Quod videns, alter protinus adflere coepit. Secum reputans, aeger ait, “At iste motus pius misericordiae mihi placet; nunc intellego me ab eo amari, magis etiam quam credidi.” Postridie, cum salus prima rediisset, germanum adspexit crustulorum copia instructum; rogat ut partem sibi dare velit. Ille vero negat. “Quid? Mihi lacrimas pias heri dedisti,” ait, “et nunc crustulum negas?” “Nego vere,” alter ait; “Natura dat lacrimas, non crustula.” Nota speciosa sanctam amicitiam saepe testatur, at raro res ipsa fidem facit.