966. Pueri Duo Pueri duo, alter stultus, alter autem callidus, in commune aliquot nuces invenerant. Quas cum callidus fregisset, putamina cassa stulto dedit et nucleos sibi sumpsit. Frustra ille experitur quid hoc quod tenet prodesse queat, et intellegit sese deceptum. At dixit, “Me non decipiet ultra! Fraudem eius probe ulciscar, si qua fors ferat.” Postmodum cum hi ambo die quodam oleas similiter reperissent, puer qui pari dolo fallaciam nuper sibi factam corrigere cupiebat inquit, “Id quod intra est, da mihi; tibi tolle quod est extra.” Socius in sinu gaudet et, illico iubenti morem gerens, carnem oleaginam, dulcem cibum, sibi capit et misello ultro tradit nucleos duros. Nil usus adiuvat, ubi deest prudentia.