964. Puer Viscera Vomens Ingurgitarat se puer visceribus festo die quodam. Quae, cum non posset concoquere alvus, frusta horum ille evomebat. Tum “O mea mater,” territus exclamat, “viscera evomo.” Cui illa “Recte, mi fili,” inquit, “non enim tua, sed aliena ista bubula vomis.”