963. Puer Avidus et Bellaria Vas vitreum, satis quidem capacis alvi at gutturis paulo arctioris, nuces servabat, saccharo tenaci circumlitas. Quorum corticis albicantis illecebras cum claustra pellucida foras transmitterent, puer tantam bonorum copiam simul adspicit, simul accedit, fruendi cupidus. Manus vacua facile descendit quo properat; evadere autem iam nimis plenam non potest. Ille praedam quam tenet amittere negat. Obstinatus pugnat, et nil proficit; flere ergo coepit. Aliquis pervicaciam stultam miseratus ait, “Si tot simul capessere velis, tibi nullam habere fas erit; sed si singulas sumpseris, omnes habebis.” Cupiditas nimia ipsa sibi semper nocet.