961. Puer et Praeceptor Puer, osor litterarum, in ludum litterarium a patre deductus, nullis magistri blanditiis induci poterat ut primam alphabeti proferret litteram. Tum praceptor “Aperi os,” inquit, “quod huius litterae exigit enuntiatio.” Ille vero hiabat, sed absque voce. Praeceptor, videns laborem suum irritum (neque enim puerulum ac novitium verberandum censebat) iubet eum inter condiscipulos sedere, eos monens ut illi persuadeant hanc vel saltem litteram efferre. Tum condiscipuli pro virili quisque eum hortabantur, dicentes, “Estne tantus labor A dicere?” At puer versutus “Non est,” inquit, “arduum dicere A, sed si A dicerem, vellet ut B dicerem, et C. Non erit ea vis praeceptori patrique ut discam.” Fabula indicat nolentes discere, a nemine posse compelli.