960. Servus Profugiens et Aesopus Servus, dominum naturae asperae profugiens, Aesopo occurrit, notus e vicinia, qui ei inquit, “Quid tu confusus?” “Pater, namque dignus es hoc nomine appellari, clare tibi dicam, quia tuto apud te querela deponitur. Plagae supersunt, desunt mihi cibaria. Subinde ad villam sine viatico mittor. Si domi cenat, totis noctibus persto; sive vocatus est, ad lucem in semita iaceo. Libertatem emerui; canus servio. Si mihi ullius culpae conscius essem, aequo animo ferrem. Satur numquam factus sum et insuper saevum dominium infelix patior. Propter has causas et quas promere longum est, abire quo pedes tulerint destinavi.” “Ergo,” Aesopus inquit, “audi: cum nil mali feceris, haec incommoda experiris, ut refers. Quid si peccaris? Quae te passurum putas?” Tali consilio a fuga deterritus est.