959. Servus et Dominus Eius Incensus Homo quidam, ira contra servum incensus, “Non,” inquit, “in pistrinum ego te detrudam, sed Olympiam ducam.” Putabat enim ille, ut par est, multo durius esse supplicium si Olympia spectans a radiis solaribus conqueretur quam si in molam ad molendum dederetur.