958. Servus Fugitivus et Pistrinum Fugitivum servum aliquantisper quaesitum conspexit quodam tempore dominus. Quem dum sequitur ut retraherent ad se, ille, poenae metu et conscientia delicti territus, fugiebat atque in pistrinum quod proximum esset sese abdebat. Ibi dominus, ipso invento, “Quonam,” inquit, “in loco deprehendi magis idoneo potueras?”