957. Servus et Asinus Servus cuiusdam agricolae asinum domini sui ex alta rupe praecipitem dedit, ne quotidie huc et illuc illum agere cogeretur, mentitusque est domino illum sponte sua se deiecisse. Ob hoc dominus servum compellebat omnia humeris suis ferre quae ante asinus portabat. Quod servus nequam animadvertens, “Male,” inquit, “mihi consului, cum innocentem conservum meum peremi, qui me tanto labore levabat. Iuste nunc plector.”