956. Servus Aethiops et Dominus Eius Aethiopem emit aliquis, persuasus colorem ex negligentia eius qui prius habuerat contractum esse. Cum vero domum duxisset, omnia quidem ei adhibuit purgamenta omnimodisque lotionibus conatus est ad pristinum, ut putabat, nitorem reducere. Sed cum colorem transmutare non posset, morbum novo labore attulit.