955. Servus Nihil Faciens Vir quidam verberibus castigabat servum maxime ob pigritiam. Hic clamare coepit, “Cur me verberas? Nihil enim feci.” At “Propter id ipsum,” respondit herus, “te verbero, quod nihil fecisti.”