953. Anus et Amphora Anus amphoram epotam iacere vidit, quae adhuc e testa nobili odorem iucundum, Falerna faece, late spargeret. Postquam avida totis naribus odorem traxit, “O suavis anima,” ait, “quale bonum in te dicam antehac fuisse, cum tales sint reliquiae!”