952. Concubinae Duae Senex, cuius caput respersum iam erat canis, habebat concubinas duas, moribus et aetate dissimiles, nam altera iuvencula et lascivior, altera aetate provecta et severior erat. Ut igitur ad harum alteram forte accesserat, ita crines non similes suis dormienti vellebantur. Carpebat enim iuvencula albos, senior vero nigros. Tandem ille calvo capite omnibus risui fuit.