950. Puella Superba Puella superba sperabat sponsum iuvenem, scitum, venustum, elegantem, nec frigidum; insuper divitem, nobilem, et ingeniosum. Accedunt proci insignes; hos minoris facit puella. “Mene,” inquit, “hoc vile genus! Delirant! Me pudet!” Huius ingenio deerant gratiae; illi nasus turpis. Modo hoc, modo illud arguitur. Exactis divitibus, prodeunt mediocris fortunae viri. Illa deridet. “Benigna sum,” inquit, “quae aequo animo excipio tales. Existimant me angi multum ut nubam; verum caelibem hilaremque vitam dego.” Dum puella his dictis sibi indulget, forma deteritur annis; amatores abeunt. Unus et alter effluit annus; advolat aegritudo animi. Quotidie elapsos sensit risus, iocos, deinde amores. Muta voce quoties aiebat speculum: “Viro nubere propera.” Praeter omnium exspectationem, haec nupsit tandem ignobili imbecillique viro, quem vix captare potuit suis artibus.