949. Rhodopis et Aquila Rhodopin meretricem omnium Aegyptiorum ferunt pulcherrimam fuisse. Cui aliquando lavanti, Fortuna (inopinatorum atque inexspectatorum amans) contulit munus non isto animo, sed venustate dignum. Cum enim lavaret atque vestimenta famulae custodirent, aquila devolans alterum calceum abstulit eumque secum deportavit Memphim, iudicium exercente Psammeticho, et in eius sinum calceum iniecit. Psammetichus, miratus pulchritudinem calcei et fabricationis artem atque concinnitatem et avis factum, mandavit ut per universam Aegyptum quaereretur femina cuius is calceus esset, eamque inventam in matrimonium accepit.