948. Virgo et Iuvenes Duo Virginem unam exspectebant iuvenes duo, sed locuples tandem formam pauperis vicit. Ut nuptiarum dies advenit, turba concurrit frequens et Hymenaeus coniugalem facem praefert. Pauperi autem asellus erat, qui solebat domino suo quaestum deferre, et puellae parentes casu illum conducunt ut eam vehat. Repente, Veneris misericordia, caelum ventis movetur, intonat fragor, et lux rapitur oculis; grandinis vis trepidos comites dissipat, quemque cogens sibi praesidium petere fuga. Asellus tectum notum subit et voce magna sese venisse indicat. Procurrunt pueri, pulchram virginem aspiciunt et admirantur; deinde domino nuntiant. Ubi nuntiatum est, pauper, gaudio recreatus, Baccho hortante et Venere, dulces perficit nuptias. Filiam quaerunt parentes per praeconem; locuples coniuge amissa dolet. Postquam populo innotuit quid actum esset, omnes caelitum favorem comprobarunt.