947. Vidua et Asinus Viridis Vidua quaedam, coelibatum exosa, nubere cupiebat sed non audebat, verita vulgi irrisiones, qui maledictis eas solet incessere quae ad secundas transeunt nuptias. Sed commater eius quam contemnendae essent populi voces hac arte monstravit. Iussit enim asinum album, quem vidua habebat, viridi colore depingi et per omnes urbis vicos circumduci. Quod cum fieret, tanta admiratio ab initio omnes invaserat ut non solum pueri, verum etiam senes hac re insolita moti, asinum animi gratia concomitarentur. Deinde, cum huiusmodi animal quotidie per urbem duceretur, desierunt admirari. “Itidem,” inquit ad viduam commater, “eveniet tibi. Si enim virum acceperis, per aliquot dies eris fabula vulgi. Deinde hic sermo conticescet.”