946. Vidua et Arator Mulier quaedam, cum recenter suum virum sepelivisset, quotidie ad tumulum profecta, plorabat. Arans autem quidam, non procul a sepulcro, amore captus est mulieris et, derelictis bobus, ivit et ipse ad tumulum ac sedens una cum muliere plorabat. Cum illa rogaret curnam et ipse sic lugeret, “Quoniam et ego,” inquit, “decentem mulierem sepelivi. Si igitur in eadem incidimus mala, curnam invicem non coniungimur? Ego etenim amabo te ut illam, et tu me rursus ut tuum virum.” His persuasit mulieri, et convenerunt. Interim autem fur profectus et boves solvens abegit. Ille autem reversus, non inventis bobus, plangere vehementer instituit. Profecta igitur et mulier et lamentantem inveniens inquit, “Iterum ploras?” Et ille “Nunc,” ait, “vere ploro.”