945. Vidua et Miles Mulier, privata viro suo, coepit flere, capillos detrahere, in tantum dolere ut nec prece nec minis vellet a tumulo defuncti recedere. Miles igitur, custodiens latronem suspensum, sitiens, venit ad illam, petens aquam. Qui cum inquireret causam maeroris et illa ei diceret, coepit eam consolari. Cumque ille frequentaret, et aliquando rediret ad patibulum et tum rediret ad eam, tantum fecit quod ipsum mulier adamavit. Accidit autem ut latro sibi furaretur. Quo cooperto, venit ad mulierem, damnum suum et periculum narrans. Quae dedit consilium ut maritus suus a terra extraheretur et loco furis suspenderetur. Cum diceret miles quia latro amiserat dentes anteriores, mulier, accepto lapide, confregit dentes mariti sui et fecit suspendi.