944. Uxor et Vir Ovum Pariens Vir quidam experiri volens an uxor commissa tegeret, “Uxor,” inquit, “magnum portentum mihi hac nocte contigit (cum illa enim cubans hoc dicebat) quod enarrarem, si a te non efferri arbitrarer.” Cui uxor, “Potius mortem mihi paterer inferri quam aliquid contra tuam voluntatem efferrem.” Tunc maritus quasi verbis illius fidem haberet, “Peperi,” inquit, “hoc ovum” (dormitum enim proficiscens ovum secum attulerat); “sed cave si me amas, ne cui hoc dicas. Tute enim nosti, quanto dedecori mihi esset, si ex viro gallina factus dicerer.” Vix ergo aurora rutilante, commatrem conveniens, narrat maritum duo ova peperisse. Illa vero alteri mulieri compatrem suum tria ova enixum esse. Quid multis moror? Antequam sol occideret, per totam urbem, vulgatum est hunc hominem ad quadraginta ova peperisse.