943. Uxor Morosa et Vir Eius Erat nupta cum quodam mulier iracunda et morositate intolerabilis toti familiae. Hic cognoscendi cupidus utrum suane tantummodo, an etiam paterna domus ferre illam nequiret, bona cum gratia quasi magna res agatur, ad patrem eam remittit. Post dies non multos revocatam interrogat quam recte sibi cum familia paterna convenisset. “Bubulci,” inquit illa, “et pastores mihi visi sunt offendi mea praesentia.” Ibi vir, exclamans, “Mulier,” inquit, “si gravis et invisa iis fuisti qui prima luce domo egrediuntur et eadem postrema revertuntur, quid de aliis suspicandum cum quibus totus dies versata es?”