941. Mulier Indomita et Vir Eius Mulier, dum lembo amnem transmittit, sorte acerba in mediis aquis vitam reliquit. Vir properat corpus quaerere, lumine iam cassum, quo funeris honos cineri caro adsit. Turba advenit, quae, casus infandi nescia, margine amnis letiferi iter fecit. “Vidistisne meae coniugis vestigia?” inquit. Unus refert, “Non equidem vidimus ulla; ut mersam invenias, cymba facili delabere, qua in praeceps unda volvitur vado prono.” “Ne quaeras illic,” subridens excipit alter; “potius converso lintre viam reflecte. Quantumvis celeri flumine rapta sit, caput rebelle indomitam retro ire compulit.”