939. Mulier Puerpera et Lectus Instante partu, actis mensibus, mulier humi iacebat, flebilis gemitus ciens. Vir hortatus est ut corpus lecto reciperet, quo onus naturae melius deponeret. “Minime confido,” mulier inquit, “malum finiri posse in loco illo quo conceptum est initio.” Nemo libenter locum recolit qui laesit.